본문 바로가기
교회사

중세 교부 안셀무스 프로슬로기온

by 하늘땅소망 2017. 10. 24.

중세 교부 안셀무스 프롤로기온 



중세 스콜라 철학을 연 사람이면서 플라톤 철학의 기반 위에서 신학을 세웠던 안셀무스의 프로슬로기온 라티언 원문입니다. 하나님을 증명하려 했던 안셀무스는 성경의 논리가 아닌 순수 이성의 방법을 통해 하나님을 추적합니다. 현대의 철학의 의미에서 이미 저물어간 방법이지만 당시로서의 혁명적 방법이었습니다. 논증이기 보다는 차라리 신앙고백에 가까운 아름다운 글입니다.


ANSELMUS CANTUARIENSIS
PROSLOGION


라틴어 사이트.


Prooemium

Postquam opusculum quoddam velut exemplum meditandi de ratione fidei cogentibus me precibus quorundam fratrum, in persona alicuius tacite secum ratiocinando quae nesciat investigantis edidi: considerans illud esse multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi mecum quaerere, si forte posset inveniri unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum quam se solo indigeret, et solum ad astruendum quia Deus vere est, et quia est summum bonum nullo alio indigens, et quo omnia indigent ut sint et ut bene sint, et quaecumque de divina credimus substantia, sufficeret.

Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem, atque aliquando mihi videretur iam posse capi quod quaerebam, aliquando mentis aciem omnino fugeret: tandem desperans volui cessare velut ab inquisitione rei, quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando ab aliis, in quibus proficere possem, impediret, penitus a me vellem excludere: tunc magis ac magis nolenti et defendenti se coepit cum importunitate quadem ingerere. Cum igitur quadam die vehementer eius importunitati resistendo fatigarer, in ipso cogitationum conflictu sic se obtulit quod desperaveram, ut studiose cogitationem amplecterer, quam sollicitus repellebam.

Aestimans igitur quod me gaudebam invenisse, si scriptum esset, alicui legenti placiturum, de hoc ipso et de quibusdam aliis sub persona conantis erigere mentem suam ad contemplandum Deum et quaerentis intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam nec istud nec illud, cuius supra memini, dignum libri nomine aut cui auctoris praeponeretur nomen iudicabam, nec tamen eadem sine aliquo titulo, quo aliquem, in cuius manus veniret, quodam modo ad se legendum invitarent, dimittenda putabam: unicuique suum dedi titulum, ut prius Exemplum meditandi de ratione fidei, et sequens Fides quaerens intellectum diceretur. Sed cum iam a pluribus cum his titulis utrumque transcriptum esset, coegerunt me plures, et maxime reverendus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo nomine, fungens in Gallia legatione Apostolica qui mihi hoc ex Apostolica praecepit auctoritate, ut nomen meum illis praescriberem. Quod ut aptius fieret, illud quidem Monologion, id est soliloquium, istud vero Proslogion, id est alloquium, nominavi.

1 Excitatio mentis ad contemplandum Deum

Eia, nunc homuncio, fuge paululum occupationes tuas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis Abice nunc onerosas curas, et postpone laboriosas distentiones tuas. Vaca aliquantulum Deo, et requiesce aliquantulum in eo. "Intra in cubiculum" [Mt 6,6] mentis tuae, exclude omnia praeter Deum et quae te iuvent ad quaerendum eum, et "clauso ostio" [Mt 6,6] quaere eum. Dic nunc, totum "cor meum", dic nunc Deo: "Quaero vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiro" [Ps 26,8].

Eia nunc ergo tu, Domine Deus meus, doce cor meum ubi et quomodo quaerat ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hoc non es, ubi te quaeram absentem? Si autem ubique es, Cur non video praesentem? Sed certe habitas "lucem inaccessibilem" [1 Tim 6,16]. Et ubi est lux inaccessibilis? Aut quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis ducet et inducet in illam, ut videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te quaeram? Numquam te vidi, Domine Deus meus, non novi faciem tuam. Quid faciet, altissime Domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul? Quid faciet servus tuus, anxius amore tui et longe "proiectus a facie tua" [Ps 50,13]? Anhelat videre te et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat et inaccessibilis est habitatio tua. Invenire te cupit et nescit locum tuum. Quaerere te affectat et ignorat vultum tuum. Domine, Deus meus es et Dominus meus es et numquam te vidi. Tu me fecisti et refecisti et omnia bona tu mihi contulisti et nondum novi te. Denique ad te videndum factus sum et nondum feci, propter quod factus sum.

O misera sors hominis, cum hoc perdidit, ad quod factus est! O durus et dirus casus ille! Heu, quid perdidit et quid invenit, quid abscessit et quid remansit! Perdidit beatitudinem, ad quam factus est, et invenit miseriam, propter quod factus non est. Abscessit, sine quo nihil felix est, et remansit, quod per se non nisi miserum est. "Manducabat tunc homo panem angelorum"[Ps 77,25], quem nunc esurit manducat nunc "panem dolorum" [Ps 126,2], quem tunc nesciebat. Heu publicus luctus hominum, universalis planctus filiorum Adae! Ille ructabat saturitate nos suspiramus esurie. Ille abundabat nos mendicamus. Ille feliciter tenebat et misere deseruit nos infeliciter egemus et miserabiliter desideramus. et heu, vacui remanemus! Cur non nobis custodivit, cum facile posset, quo tam graviter careremus? Quare sic nobis obseravit lucem et obduxit nos tenebris? Ut quid nobis abstulit vitam et inflixit mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo sumus impulsi! Unde praecipitati, quo obruti! A patria in exsilium, a visione Dei in caecitatem nostram. A iucunditate immortalitatis in amaritudinem et horrorem mortis. Misera mutatio! De quanto bono in quantum malum! Grave damnum, gravis dolor, grave totum!

Sed heu me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae elongatis a Deo! quid incepi, quid effeci? Quo tendebam, quo deveni? Ad quid aspirabam, in quibus suspiro? "Quaesivi bona et ecce turbatio" [Ps 121,9; Jer 14,19]! Tendebam in Deum et offendi in me ipsum. Requiem quaerebam in secreto meo et "tribulationem et dolorem inveni" [Ps 114,3] in intimis meis. Volebam ridere a gaudio mentis meae et cogor "rugire a gemitu cordis mei" [Ps 37,9]. Sperabatur laetitia et ecce, unde densentur suspiria!

Et o "tu, Domine, usquequo? Usquequo, Domine, oblivisceris nos, usquequo avertis faciem tuam a nobis"? Quando "respicies et exaudies" nos? Quando "illuminabis oculos" nostros et "ostendes" [Ps 6,4; Ps 12,1-4] nobis "faciem tuam" [Ps 79,4.8]? Quando restitues te nobis? Respice, Domine, exaudi, illumina nos, ostende nobis teipsum. Restitue te nobis, ut bene sit nobis, sine quo tam male est nobis. Miserare labores et conatus nostros ad te, qui nihil valemus sine te. Invita nos, "adiuva" nos [Ps 78,9]. Obsecro, Domine, ne desperem suspirando, sed respirem sperando. Obsecro, Domine, amaricatum est cor meum sua desolatione, indulca illud tua consolatione. Obsecro, Domine, esuriens incepi quaerere te, ne desinam ieiunus de te. Famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad misericordem, ne redeam vacuus et contemptus. Et si "antequam comedam, suspiro" [Iob 3,24], da vel post suspiria quod comedam. Domine, incurvatus non possum nisi deorsum aspicere; erige me, ut possim sursum intendere. "Iniquitates meae supergressae caput meum" obvolvunt me, "et sicut onus grave" [Ps 37,5] gravant me. Evolve me, exonera me, ne "urgeat puteus" earum "os suum super me" [Ps 68,16]. Liceat mihi suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de profundo. Doce me quaerere te et ostende te quaerenti; quia nec quaerere te possum, nisi tu doceas, nec invenire, nisi te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo. Inveniam amando, amem inveniendo.

Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc "imaginem tuam" [Gen 1,27], ut tui memor te cogitem, te amem. Sed sic est abolita attritione vitiorum, sic offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere, ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam. Nam et hoc credo: quia "nisi credidero, non intelligam" [Is 7,9].

2 Quod vere sit Deus

Ergo Domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut, quantum scis expedire, intelligam, quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus. Et quidem credimus te esse aliquid quo nihil maius cogitari possit. An ergo non est aliqua talis natura, quia "dixit insipiens in corde suo: non est Deus" [Ps 13,1; 52,1]? Sed certe ipse idem insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico: 'aliquid quo maius nihil cogitari potest', intelligit quod audit; et quod intelligit, in intellectu eius est, etiam si non intelligat illud esse. Aliud enim est rem esse in intellectu, alium intelligere rem esse. Nam cum pictor praecogitat quae facturus est, habet quidem in intellectu, sed nondum intelligit esse quod nondum fecit. Cum vero iam pinxit, et habet in intellectu et intelligit esse quod iam fecit. Convincitur ergo etiam insipiens esse vel in intellectu aliquid quo nihil maius cogitari potest, quia hoc, cum audit, intelligit, et quidquid intelligitur, in intellectu est.

Et certe id quo maius cogitari nequit, non potest esse in solo intellectu. Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re; quod maius est. Si ergo id quo maius cogitari non potest, est in solo intellectu: id ipsum quo maius cogitari non potest, est quo maius cogitari potest. Sed certe hoc esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid quo maius cogitari non valet, et in intellectu et in re.

3 Quod non possit cogitari non esse

Quod utique sic vere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam potest cogitari esse aliquid, quod non possit cogitari non esse; quod maius est quam quod non esse cogitari potest. Quare si id quo maius nequit cogitari, potest cogitari non esse: id ipsum quo maius cogitari nequit, non est id quo maius cogitari nequit; quod convenire non potest. Sic ergo vere est aliquid quo maius cogitari non potest, ut nec cogitari possit non esse.

Et hoc es tu, Domine Deus noster. Sic ergo vere es, Domine, Deus meus, ut nec cogitari possis non esse. Et merito. Si enim aliqua mens posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super creatorem et iudicaret de creatore; quod valde est absurdum. Et quidem quidquid est aliud praeter te solum, potest cogitari non esse. Solus igitur verissime omnium et ideo maxime omnium habes esse, quia quidquid aliud est, non sic vere, et idcirco minus habet esse. Cur itaque "dixit insipiens in corde suo: non est Deus" [Ps 13,1; 52,1], cum tam in promptu sit rationali menti te maxime omnium esse? Cur, nisi quia stultus et insipiens?

4 Quomodo insipiens dixit in corde, quod cogitari non potest

Verum quomodo dixit in corde quod cogitare non potuit; aut quomodo cogitare non potuit quod dixit in corde, cum idem sit dicere in corde et cogitare? Quod si vere, immo quia vere et cogitavit, quia dixit in corde, et non dixit in corde, quia cogitare non potuit: non uno tantum modo dicitur aliquid in corde et cogitatur. Aliter enim cogitatur re, cum vox eam significans cogitatur, aliter cum id ipsum quod res est intelligitur. Illo itaque modo potest cogitari Deus non esse, isto vero minime. Nullus quippe intelligens id quod Deus est, potest cogitare quia Deus non est, licet haec verba dicat in corde, aut sine ulla aut cum aliqua extranea significatione. Deus enim est id quo maius cogitari non potest. Quod qui bene intelligit, utique intelligit id ipsum sic esse, ut nec cogitatione queat non esse. Qui ergo intelligit sic esse Deum, nequit eum non esse cogitare.

Gratias tibi, bone Domine, gratias tibi, quia quod prius credidi te donante, iam sic intelligo te illuminante, ut, si te esse nolim credere, non possim non intelligere.

5 Quod Deus sit quidquid melius est esse quam non esse: et solus existens per se omnia alia faciat de nihilo

Quid igitur es. Domine Deus, quo nil maius valet cogitari? Sed quid es, nisi id quod summum omnium solum existens per seipsum, omnia alia fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est, minus est quam cogitari possit. Sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest summo bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque iustus, verax, beatus, et quidquid melius est esse quam non esse. Melius namque est esse iustum quam non iustum, beatum quam non

6 Quomodo sit sensibilis, cum non sit corpus

Verum cum melius sit esse sensibilem, omnipotentem, misericordem, impassibilem quam non esse: quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut omnipotens, si omnia non potes; aut misericors simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt sensibilia, quoniam sensus circa corpus et in corpore sunt: quomodo es sensibilis, cum non sis corpus, sed summus spiritus, qui corpore melior est?

Sed si sentire non nisi cognoscere aut non nisi ad cognoscendum est qui enim sentit cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per visum colores, per gustum sapores : non inconvenienter dicitur aliquo modo, sentire quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo, Domine, quamvis non sis corpus, vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia cognoscis, non quo animal corporeo sensu cognoscit.

7 Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit

Sed et omnipotens quomodo es, si omnia non potes? Aut si non potes corrumpi nec mentiri nec facere verum esse falsum, ut quod factum est non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia?

An haec posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui haec potest quod sibi non expedit et quod non debet potest. Quae quanto magis potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia. Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit, sed quia sua impotentia facit aliud in se posse; sive aliquo alio genere loquendi, sicut multa improprie dicuntur. Ut cum ponimus 'esse' pro 'non esse', et 'facere' pro eo quod est 'non facere', aut pro 'nihil facere'. Nam saepe dicimus ei, qui rem aliquam esse negat: sic est, quemadmodum dicis esse; cum magis proprie videatur dici: sic non est quemadmodum dicis non esse. Item dicimus: iste sedet, sicut ille facit, aut: iste quiescit, sicut ille facit; cum 'sedere' sit quiddam non facere et 'quiescere' sit nihil facere. Sic itaque, cum dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod sibi non expedit aut quod non debet, impotentia intelligitur per potentiam; quia quo plus habet hanc potentiam, eo adversitas et perversitas in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo, Domine Deus, inde verius et omnipotens, quia nihil potes per impotentiam, et nihil potest contra te.

8 Quomodo sit misericors et impassibilis

Sed et misericors simul et impassibilis quomodo es? Nam si es impassibilis, non compateris; si non compateris, non est tibi miserum cor ex compassione miseri, quod est esse misericordem. At si non es misericors, unde miseris est tanta consolatio?

Quomodo ergo es et non es misericors, Domine, nisi quia es misericors secundum nos, et non es secundum te? Es quippe secundum nostrum sensum, et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis nos miseros, nos sentimus misericordis effectum, tu non sentis affectum. Et misericors es igitur, quia misericors salvas et peccatoribus tuis parcis; et misericors non es, quia nulla miseriae compassione afficeris.

9 Quomodo totus iustus es et summe iustus parcat malis, et quod iuste misereatur malis

Verum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus? Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut quae iustitia est merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos, si hoc non est iustum, et tu facis aliquid non iustum?

An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in "luce inaccessibili quam habitas" [1 Tim 6,16]? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons, unde manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est bonus. Et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. Et cum forsitan videatur, cur bonis bona et malis mala retribuas, illud certe penitus est mirandum, cur tu totus iustus et nullo egens malis et reis tuis bona tribuas. O altitudo bonitatis tuae, Deus! et videtur, unde sis misericors, et non pervidetur. Cernitur, unde flumen manat, et non perspicitur fons, unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate retribuas, ratio tamen iustitiae hoc postulare videtur. Cum vero malis bona tribuis: et scitur, quia summe bonus hoc facere voluit, et mirum est, cur summe iustus hoc velle potuit.

O misericordia, de quam opulenta dulcedine et dulci opulentia nobis profluis! 
O immensitas bonitatis Dei, quo affectu amanda es peccatoribus! 
Iustos enim salvas iustitia comitante; 
istos vero liberas iustitia damnante. 
Illos meritis adiuvantibus 
istos meritis repugnantibus. 
Illos bona, quae dedisti, cognoscendo, 
istos mala, quae odisti, ignoscendo. 
O immensa bonitas, quae sic omnem intellectum excedis, 
veniat super me misericordia illa, quae de tanta opulentia tui procedit! 
Influat in me, quae profluit de te. 
Parce per clementiam, 
ne ulciscaris per iustitiam.

Nam etsi difficile sit intelligere, quomodo misericordia tua non absit a tua iustitia, necessarium tamen est credere, quia nequamquam adversatur quod exundat ex bonitate, quae nulla est sine iustitia, immo vere concordat iustitiae. Nempe si misericors es, quia es summe bonus, et summe bonus non es, nisi quia es summe iustus: vere idcirco es misericors, quia summe iustus es.

Adiuva me, iuste et misericors Deus, cuius lucem quaero, adiuva me, ut intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors es, .

Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis ex iustitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior, et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentius? Quid enim hoc iustius? Hoc utique non fieret, si esses bonus tantum retribuendo et non parcendo, et si faceres de non bonis tantum bonos et non etiam de malis. Hoc itaque modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit. Si ergo non iuste malis misereris, non debes misereri; et si non debes misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te iuste misereri malis.

10 Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis

Sed iustum est, ut malos punias. Quid namque iustius, quam ut boni bona et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut malos punias, et iustum est ut malis parcas?

An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis? Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit; cum vero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quia bonitati tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es secundum te et non secundum nos, sicut misericors es secundum nos et non secundum te. Quoniam salvando nos, quos iuste perderes, sicut misericors es, non quia tu sentias affectum, sed quia nos sentimus effectum: ita iustus es, non quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum. Sic itaque sine repugnantia iuste punis et iuste parcis.

11 Quomodo universae viae Domini misericordia et veritas, et tamen iustus Dominus in omnibus viis suis

Sed numquid etiam non est iustum secundum te, Domine, ut malos punias? Iustum quippe est te sic esse iustum, ut iustior nequeas cogitari. Quod nequaquam esses, si tantum bonis bona et non malis mala redderes. Iustior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit. Iustum igitur est secundum te, iuste et benigne Deus, et cum punis et cum parcis. Vere igitur "universae viae Domini misericordia et veritas" et tamen "iustus Dominus in omnibus viis suis" [Ps 22,10; 144,17]. Et utique sine repugnantia; quia quos vis punire, non est iustum salvari, et quibus vis parcere, non est iustum damnari. Nam id solum iustum est quod vis et non iustum quod non vis. Sic ergo nascitur de iustitia tua misericordia tua, quia iustum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus. Et hoc est forsitan, cur summe iustus potest velle bona malis. Sed si utcumque capi potest, cur malos potes velle salvare: illud certe nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis hos magis salves quam illos per summam bonitatem, et illos magis damnes quam istos per summam iustitiam.

Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis, quemadmodum vivens, sapiens, bonus, beatus, aeternus, et quidem melius esse quam non esse.

12 Quod Deus sit ipsa vita qua vivit, et sic de similibus

Sed certe quidquid es, non per aliud es quam per teipsum. Tu es igitur ipsa vita qua vivis, et sapientia qua sapis, et bonitas ipsa qua bonis et malis bonus es; et ita de similibus.

13 Quomodo solus sit incircumscriptus et aeternus, cum alii spiritus sint incircumscripti et aeterni

Sed omne quod clauditur aliquatenus loco et tempore, minus est quam nulla lex loci aut temporis coercet. Quoniam ergo maius te nihil est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique et semper es. Quod quia de te solo dici potest, tu solus incircumscriptus es et aeternus. Quomodo igitur dicuntur et alii spiritus incircumscripti et aeterni?

Et quidem solus es aeternus, quia solus omnium, sicut non desinis, sic non incipis esse. Sed solus quomodo es incircumscriptus? An creatus spiritus ad te collatus est circumscriptus, ad corpus vero incircumscriptus? Nempe omnino circumscriptum est, quod cum alicubi totum est, non potest simul esse alibi; quod de solis corporeis cernitur. Incircumscriptum vero, quod simul est ubique totum; quod de te solo intelligitur. Circumscriptum autem simul et incircumscriptum est, quod, cum alicubi sit totum, potest simul esse totum alibi, non tamen ubique; quod de creatis spiritibus cognoscitur. Si enim non esset anima tota in singulis membris sui corporis, non sentiret tota in singulis. Tu ergo, domine, singulariter es incircumscriptus et aeternus, et tamen et alii spiritus sunt incircumscripti et aeterni.

14 Quomodo et cur videtur et non videtur Deus a quaerentibus eum

An invenisti, anima mea, quod quaerebas? Quaerebas Deum et invenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil melius cogitari potest; et hoc esse ipsam vitam, lucem, sapientiam, bonitatem, aeternam beatitudinem et beatam aeternitatem; et hoc esse ubique et semper. Nam si non invenisti Deum tuum: quomodo est ille hoc quod invenisti, et quod illum tam certa veritate et vera certitudine intellexisti? Si vero invenisti: quid est, quod non sentis quod invenisti? Cur non te sentit, Domine Deus, anima mea, si invenit te?

An non invenit, quem invenit esse lucem et veritatem? Quomodo namque intellexit hoc, nisi videndo lucem et veritatem? Aut potuit omnino aliquid intelligere de te, nisi per "lucem tuam et veritatem tuam" [Ps 42,3]? Si ergo vidit lucem et veritatem, vidit te. Si non vidit te, non vidit lucem nec veritatem. An et veritas et lux est quod vidit, et tamen nondum te vidit, quia vidit te aliquatenus, sed non vidit te "sicuti es" [1 Joh 3,2]?

Domine Deus meus, formator et reformator meus, dic desideranti animae meae, quid aliud es, quam quod vidit, ut pure videat quod desiderat. Intendit se ut plus videat, et nihil videt ultra hoc quod vidit, nisi tenebras; immo non videt "tenebras, quae nullae sunt in te" [1 Joh 1,5], sed videt se non plus posse videre propter tenebras suas. Cur hoc, Domine cur hoc? Tenebratur oculus eius infirmitate sua, aut reverberatur fulgore tuo? Sed certe et tenebratur in se, et reverberatur a te. Utique et obscuratur sua brevitate, et obruitur tua immensitate. Vere et contrahitur angustia sua, et vincitur amplitudine tua. Quanta namque est lux illa, de qua micat omne verum. quod rationali menti lucet! Quam ampla est illa veritas, in qua est omne quod verum est et extra quam non nisi nihil et falsum est! Quam immensa est, quae uno intuitu videt, quaecumque facta sunt, et a quo et per quem et quomodo de nihilo facta sunt! Quid puritatis, quid simplicitatis, quid certitudinis et splendoris ibi est! Certe plus quam a creatura valeat intelligi.

15 Quod maior sit quam cogitari possit

Ergo, Domine, non solum es quo maius cogitari nequit, sed es quiddam maius quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse aliquid huiusmodi: si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius te; quod fieri nequit.

16 Quod haec sit lux inaccessibilis, quam inhabitat

Vere, Domine, haec est "lux inaccessibilis, in qua habitas" [1 Tim 6,16]. Vere enim non est aliud quod hanc penetret, ut ibi te pervideat. Vere ideo hanc non video, quia nimia mihi est; et tamen quidquid video, per illam video, sicut infirmus oculus quod videt, per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit aspicere. Non potest intellectus meus ad illam. Nimis fulget, non capit illam, nec suffert oculus animae meae diu intendere in illam. Reverberatur fulgore, vincitur amplitudine, obruitur immensitate, confunditur capacitate. O summa et inaccessibilis lux, o tota et beata veritas, quam longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remota es a conspectu meo, qui sic praesens sum conspectui tuo! Ubique es tota praesens et non te video. "In te moveor et in te sum" [Apg 17,28] et ad te non possum accedere. Intra me et circa me es et non te sentio.

17 Quod in Deo sit harmonia, odor, sapor, lenitas, pulchritudo suo ineffabili modo

Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et beatitudine tua, et idcirco versatur illa adhuc in tenebris et miseria sua. Circumspicit enim et non videt pulchritudinem tuam. Auscultat et non audit harmoniam tuam. Olfacit et non percipit odorem tuum. Gustat et non cognoscit saporem tuum. Palpat et non sentit lenitatem tuam. Habes enim haec, Domine Deus, in te tuo ineffabili modo, qui ea dedisti rebus a te creatis suo sensibili modo; sed obriguerunt, sed obstupuerunt, sed obstructi sunt sensus animae meae vetusto languore peccati

18 Quod in Deo nec in aeternitate eius, quae ipse est, nullae sint partes

Et iterum "ecce turbatio" [Jer 14,19] ecce iterum obviat maeror et luctus quaerenti "gaudium et laetitiam" [Ps 50,10]! Sperabat iam anima mea satietatem et ecce iterum obruitur egestate! Affectebam iam comedere et ecce magis esurire! Conabar assurgere ad lucem Dei et recidi in tenebras meas. Immo non modo cecidi in eas, sed sentio me involutum in eis. Ante cecidi, quam "conciperet me mater mea". Certe in illis "conceptus sum" [Ps 50,7], et cum earum obvolutione natus sum. Olim certe in illo omnes cecidimus, "in quo omnes peccavimus" [Röm 5,12]. In illo omnes perdidimus, qui facile tenebat et male sibi et nobis perdidit, quod cum volumus, quaerere nescimus; cum quaerimus, non invenimus; cum invenimus, non est quod quaerimus. Adiuva me tu "propter bonitatem tuam, Domine" [Ps 24,7]. "Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me" [Ps 26,8f]. Releva me de me ad te. Munda, sana, acue, "illumina"[Ps 12,4] oculum mentis meae, "ut intueatur te" [Hld 6,12]. Recolligat vires suas anima mea, et toto intellectu iterum intendat in te, Domine.

Quid es, Domine, quid es, quid te intelliget cor meum? Certe vita es, sapientia es, veritas es, bonitas es, beatitudo es, aeternitas es, et omne verum bonum es. Multa sunt haec, non potest angustus intellectus meus tot uno simul intuitu videre, ut omnibus simul delectetur. Quomodo ergo, Domine, es omnia haec? An sunt partes tui, aut potius unumquodque horum est totum quod es? Nam quidquid partibus est iunctum, non est omnino unum, sed quodam modo plura et diversum a seipso, et vel actu vel intellectu dissolvi potest; quae aliena sunt a te, quo nihil melius cogitari potest. Nullae igitur partes sunt in te, Domine, nec es plura, sed sic es unum quiddam et idem tibi ipsi, ut in nullo tibi ipsi sis dissimilis; immo tu es ipsa unitas, nullo intellectu divisibilis. Ergo vita et sapientia et reliqua non sunt partes tui, sed omnia sunt unum, et unumquodque horum est totum quod es, et quod sunt reliqua omnia. Quoniam ergo nec tu habes partes nec tua aeternitas, quae tu es: nusquam et numquam est pars tua aut aeternitatis tuae, sed ubique totus es, et aeternitas tua tota est semper.

19 Quod non sit in loco aut in tempore, sed omnia sint in illo

Sed si per aeternitatem tuam fuisti et es et eris, et fuisse non es futurum esse et esse non est fuisse vel futurum esse: quomodo aeternitas tua tota est semper? An de aeternitate tua nihil praeterit, ut iam non sit, nec aliquid futurum est, quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri aut eris cras, sed heri et hodie et cras es. Immo nec heri nec hodie nec cras es, sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri et hodie et cras quam in tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore, sed omnia sunt in te. Nihil enim te continet, sed tu contines omnia.

20 Quod sit ante et ultra omnia etiam aeterna

Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es, quia "antequam fierent, tu es" [Ps 89,2] Ultra omnia vero quomodo es? Qualiter enim es ultra ea quae finem non habebunt?

An quia illa sine te nullatenus esse possunt, tu autem nullo modo minus es, etiam si illa redeunt in nihilum? Sic enim quodam modo es ultra illa. An etiam, quia illa cogitari possunt habere finem, tu vero nequaquam? Nam sic illa quidem finem quodam modo, tu vero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra est quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut iam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa, cum semper tibi sis praesens, seu cum illud semper tibi praesens, ad quod illa nondum pervenerunt.

21 An hoc sit saeculum saeculi sive saecula saeculorum

An ergo hoc est saeculum saeculi sive saecula saeculorum? Sicut enim saeculum temporum continet omnia temporalia, sic tua aeternitas continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est propter indivisibilem unitatem, saecula vero propter interminabilem immensitatem. Et quamvis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint te plena et sint in te: sic tamen es sine omni spatio, ut nec medium nec dimidium nec ulla pars sit in te.

22 Quod solus sis quod est et qui est

Tu solus ergo, Domine, es quod es, et tu es qui es. Nam quod aliud est in toto et aliud in partibus, et in quo aliquid est mutabile, non omnino est quod est. Et quod incepit a non esse et potest cogitari non esse et, nisi per aliud subsistat, redit in non esse; et quod habet fuisse quod iam non est, et futurum esse quod nondum est: id non est proprie et absolute. Tu vero es quod es; quia quidquid aliquando aut aliquo modo es, hoc totus et semper es.

Et tu es qui proprie et simpliciter es; quia nec habes fuisse aut futurum esse, sed tantum praesens esse, nec potes cogitari aliquando non esse. Et vita es et lux et sapientia et beatitudo et aeternitas et multa huiusmodi bona, et tamen non es nisi unum et summum bonum; tu, tibi omnino sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint.

23 Quod hoc bonum sit pariter Pater et Filius et Spiritus Sanctus: et hoc sit unum necessarium, quod est omne et totum et solum bonum

Hoc bonum es tu, Deus Pater; hoc est Verbum tuum, id est Filius tuus. Etenim non potest aliud quam quod es, aut aliquid maius vel minus te esse in Verbo, quo te ipsum dicis; quoniam Verbum tuum sic est verum, quomodo tu verax, et idcirco est ipsa Veritas sicut tu, non alia quam tu; et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est Amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est Sanctus Spiritus ab utroque procedens. Nam idem Amor non est impar tibi aut Filio tuo; quia tantum amas te et illum, et ille te et seipsum, quantus es tu et ille; nec est aliud a te et ab illo, quod dispar non est tibi illi; nec de summa simplicitate potest procedere aliud, quam quod est de quo procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater et Filius et Spiritus Sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas et summe una simplicitas, quae nec multiplicari nec aliud et aliud esse potest. "Porro unum est necessarium" [Lc 10,42]. Porro hoc est illud unum necessarium, in quo est omne bonum, immo quod est omne et unum et totum et solum bonum.

24 Coniectatio, quale et quantum sit hoc bonum

Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita, quantum potes, quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet iucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt creator a creatura. Si enim bona est vita creata: quam bona est vita creatrix? Sic iucunda est salus facta: quam iucunda est salus, quae facit omnem salutem? Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum: quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo? Denique si multae et magnae delectatione sunt in rebus delectabilibus: qualis et quanta delectatio est in illo, qui fecit ipsa delectabilia?

25 Quae et quanta bona fruentibus eo

O, qui hoc bono fruetur: quid illi erit et quid illi non erit! Certe quidquid volet, erit, et quod nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia "nec oculus vidit nec auris audivit nec cor hominis" [1 Kor 2,9] cogitavit. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum et satis est. Quid enim amas, caro mea, quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis.

Si delectat pulchritudo: "fulgebunt iusti sicut sol" [Mt 13,43] Si velocitas aut fortitudo aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit: "erunt similes angelis dei" [Mt 22,30]; quia "seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale" [1 Kor 15,44], potestate utique, non natura. Si longa et salubris vita: ibi est sana aeternitas et aeterna sanitas; quia "iusti in perpetuum vivent et salus iustorum a Domino" [Ps 36,39] Si satietas: satiabuntur, "cum apparuerit gloria Dei" [Ps 16,15] Si ebrietas: "inebriabuntur ab ubertate domus Dei"] Si melodia: ibi angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda, sed munda voluptas: "torrente voluptatis suae potabit eos" [Ps 35,9] Deus.

Si sapientia: ipsa Dei sapientia ostendet eius seipsam. Si amicitia: diligent Deum plus quam seipsos, et invicem tamquam seipsos, et Deus illos plus quam illi seipsos; quia illi illum et se et incivem per illum, et ille se et illos per seipsum. Si concordia: omnibus illis erit una voluntas, quia nulla illis erit nisi sola Dei voluntas. Si potestas: omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae. Nam sicut poterit Deus quod volet, per seipsum, ita poterunt illi quod volent, per illum; quia sicut illi non aliud volent quam quod ille, ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae: Deus suos "servos bonos et fideles supra multa constituet" [Mt 25,21.23]; immo "filii Dei" et dii "vocabuntur" [Mt 5,9] et erunt; et ubi erit Filius eius, ibi erunt et illi, "haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi" [Ps 81,6; Röm 8,17]. Si vera securitas: certe ita certi erunt numquam et nullatenus ista vel potius bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum.

Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est? Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, immo obrutum aerumnis: quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe, si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eandem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent, tantundem pro singulis quantum pro teipso gauderes, si singulos sicut teipsum amares. Ergo in illa perfecta caritate innumerabilium beatorum angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis quam pro seipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum: quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quoniam quantum quidque diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet: sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum, ita plus gaudebit absque existimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent "toto corde, tota mente, tota anima" [Mt 22,37], ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitate dilectionis: profecto sic gaudebunt "toto corde, tota mente, tota anima", ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.

26 An hoc sit gaudium plenum quod promittit Dominus

Deus meus et Dominus meus, spes mea et gaudium cordis mei, dic animae meae, si hoc est gaudium, de quo nobis dicis per Filium tuum: "Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum" [Joh 16,24] Inveni namque gaudium quoddam plenum, et plus quam plenum. Pleno quippe corde, plena mente, plena anima, pleno toto homine gaudio illo: adhuc supra modum superit gaudium. Non ergo totum illud gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in gaudium. Dic, Domine, dic servo tuo intus in corde suo, si hoc est gaudium in quod intrabunt servi tui, qui intrabunt "in gaudium Domini sui" [Mt 25,21]. Sed gaudium illud certe, quo gaudebunt electi tui, "nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit" [1 Kor 2,9] Nondum ergo dixi et cogitavi, Domine, quantum gaudebunt illi beati tui. Utique tantum gaudebunt, quantum amabunt; tantum amabunt, quantum cognoscent. Quantum te cognoscent, Domine, tunc, et quantum amabunt? Certe "nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit" [1 Kor 2,9] in hac vita, quantum te cognoscent et amabunt in illa vita.

Oro, Deus, cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te. Et si non possum in hac vita ad plenum, vel proficiam in dies, usque dum veniat illud ad plenum. Proficiat hic in me notitia tui et ibi fiat plena; crescat amor tuus et ibi sit plenus, ut hic gaudium meum sit in spe magnum, et ibi sit in re plenum. Domine, per Filium tuum iubes, immo consulis petere et promittis accipere, "ut gaudium nostrum plenum sit" [Joh 16,24]. Peto, Domine, quod consulis "per admirabilem consiliarium" [Jes 9,6] nostrum; accipiam, quod promittis per veritatem tuam, "ut gaudium meum plenum sit" [Joh 16,24]. Deus verax, peto accipiam, "ut gaudium meum plenum sit" [Joh 16,24]. Meditetur interim inde mens mea, loquatur inde lingua mea. Amet illud cor meum, sermonicetur os meum. Esuriat illud omnia mea, sitiat caro mea, desideret tota substantia mea, donec "intrem in gaudium Domini mei" [Mt 25,21], qui est trinus et unus Deus "benedictus in saecula. Amen" [Röm 1,25].



안셀무스
국내도서
저자 : 김영철
출판 : 살림 2006.11.30
상세보기
프로슬로기온
국내도서
저자 : 안젤름 그륀(Anselm Gruen) / 공성철역
출판 : 한들출판사 2005.08.15
상세보기
모놀로기온 프로슬로기온
국내도서
저자 : 캔터베리의 안셀무스 / 박승찬역
출판 : 아카넷 2012.05.07
상세보기


'교회사' 카테고리의 다른 글

[초대교회 교부] 히에로니무스 또는 제롬  (0) 2017.12.13
테오도시우스 칙령  (0) 2017.11.14
중세 교부 안셀무스 프로슬로기온  (0) 2017.10.24
안티레티코스  (0) 2017.10.23
초대교회 공의회 역사  (0) 2017.10.23
기독교 라틴어 문헌  (0) 2017.10.03

댓글0